

Epistola ad Galatas*
Caput 3: Versus 29
Ergo Abrahae semen estis.Semen Abrahae dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictae sunt Abrahae, et semini ejus. Hic autem semen Abrahae dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahae, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahae, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.